Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 5.17 Cic. Fam. 5.18 (English) >>Cic. Fam. 5.19

Scr. Romae post med. m. Mart. a. 702 (£2). M. CICERO S. D. T. FADIO.

5.18.1

etsi egomet, qui te consolari cupio, consolandus ipse sum, propterea quod nullam rem gravius iam diu tuli quam incommodum tuum, tamen te magno opere non hortor solum, sed etiam pro amore nostro rogo atque oro, te conligas virumque te praebeas et, qua condicione omnes homines et quibus temporibus nos nati simus, cogites. plus tibi virtus tua dedit quam fortuna abstulit, propterea quod adeptus es quod non multi homines novi, amisisti quae plurimi homines nobilissimi. ea denique videtur condicio impendere legum, iudiciorum, temporum, ut optime actum cum eo videatur esse, qui quam levissima poena ab hac re p. discesserit.

5.18.2 tu vero, qui et fortunas et liberos habeas et nos ceterosque necessitudine et benevolentia tecum coniunctissimos, quomque magnam facultatem sis habiturus nobiscum et cum omnibus tuis vivendi, et cum unum sit iudicium ex tam multis quod reprehendatur, ut quod una sententia eaque dubia potentiae alicuius condonatum existimetur, omnibus his de causis debes istam molestiam quam lenissime ferre. meus animus erit in te liberosque tuos semper, quem tu esse vis et qui esse debet.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 5.17 Cic. Fam. 5.18 (English) >>Cic. Fam. 5.19

Powered by PhiloLogic